라틴어 문장 검색

Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:4)
Dicimus ergo quod nemini iusta ratione poterit imputari, quod violenta coactione commisit, nisi postmodum illi rei priora iterando consenserit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 10:2)
sed hoc non illius, sed tuae patientiae imputamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:27)
Qui si a nobis, Deo opitulante, victi fuerint, superbia vestra et jactantia poenas non evadet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:9)
«Domini et fratres mei dilectissimi, secretum habeo quod nunc vestrae fidei aperiam, in quo, Deo annuente et opitulante, [0487D] omnis exercitus et principes nostri liberari et salvari poterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:2)
Tandem bello ingravato, et gentilium cuneis Deo opitulante, contritis, totus exercitus regis Babyloniae fugam iniit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:6)
sed tamen diem statutam praestolari disposuit quo cum rege colloquium Caiphas habiturus esset, ne, si ante diem proficisceretur, in opprobrium fugae sibi imputaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 91:3)
Nulla deinceps mora die statuto, et concilio fidelium episcoporum abbatumque collecto, in audientia omnium qui aderant et praesentia legati S. Romanae Ecclesiae, patriarcham assistentem Baldewinus rex reum perjurii, traditionis regni Jerusalem, homicidii, ut a Boemundo occideretur in via, qua a Rohas Hierosolymam ascenderet, deprehensis litteris criminando et imputando astruxit, sub testimonio totius S. Hierosolymitanae Ecclesiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:1)
Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captivum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:1)
sed victoria, Deo opitulante, a suis civibus anticipata, optata requie illic cum suis usus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:11)
Sed, Dei gratia opitulante, velociore velo et remis viam maturantes, una ad civitatem Caiphas evasit, civibus Christianis auxilium a terra in arcu et sagitta illi ferentibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:7)
Letior esto quotiens displicesmalis, et malorum de te extimationes malas tuam imputa gloriam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:17)
Unde sapiens dixit, "Virtus sine sapientia temeritas imputanda."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:20)
hoc imputandum esset viris qui domini sunt consilii, et possunt reprobaremalum consilium et eligere bonum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 31:7)
ut etiamsi opera desint, fides opituletur, defendatur haereditas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION